Dominis sanctis et omni a me cultu reuerentie preferendis patribus uel fratribus ac meo specialiter domno Victoriano presbytero, uel uniuerse uenerande congregationi in monasterio Asaniensi consistentibus, ubi et me Dominus uocare dignatus est, Gaudiosus humilis.
The granter refers to the passages in the Gospel and the Acts of Apostles which exhort Christians to sell everything they have and live in the community which shares property.
Hanc igitur sentenciam secutus, id mihi obtandum sequendumque omni intentione cum omni gaudii deliberatione uisum est ut, quicquid ex bonis parentum meorum ad ius meum dominiumque pertinent, uobis, beatissime pater, uel huic sanctę congregationi in supradicto monasterio constitutis, quo et me Dominus uocare dignatus est, conferre deberem. Quod ut libenti animo suscipere et pro mea pusillitate indesinenter orare dignemini, supplici prece deposco, excepto id quod his, qui mihi pro fide et seruicio suo meruere, iure donationis uolui esse concessum. Itaque do, dono tradoque spontanea uoluntate ac libero arbitrio prefato monaste- rio et omni congregationi ibidem constitute uillam Banasto in Terrantonensi territorio constitutam cum colonicis, tributariis seu seruis uel omni iure suo. Necnon et cassellas Veraniano uel Atasorri sitas in territorio Barbotano cum mancipiis et omni iure suo. Similiter et domum Oruasso in Osocerdensi territorio constitutam cum mancipiis et omni iure suo. Pariter et fundum Veteris in Hilerdensi territorio constitutum cum mancipiis et omni iure suo. Atque casellam, id est, Adsignatorium, sitam in territorio Gersonensi cum mancipiis, colonicis et omni iure suo. Similiter et colonica Automata sitam in territorio Ausonensi cum mancipiis et omni iure suo. Pari modo et domum Sabarinsse in Orritensi territorio constitutam cum mancipiis et omni iure suo. Casam idemque Sterri sitam in territorio Anauitano cum mancipiis et omni iure suo. Simulque et casam Celsiasi in Aquensi territorio constitutam cum mancipiis et omni iure suo. Simulque et domum Scitto in Ausonensi territorio constitutam cum mancipiis et omni iure suo. Has ergo omnes casas superius memoratas iuris nostri cum edificiis, uineis, oleis, terris cultis atque incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumue ductibus, aditibus et accessibus, uiis et itineribus, et cum colonicis atque colonis, mancipiis, tributariis atque seruilibus omnique peculio eorum supradicto monasterio uel uniuerse fraternitati inibi consistentibus predicta, ut dixi, ac spontanea confero largitate, ita ut de memoratis prediis, uel si quid iuris nostri esse potuerit, quod ad presens in hac scriptura non memorauimus, habendi, uendendi, transfundendi transigendique uel quicquid uobis libitum fuerit, liberam habeatis in omnibus potestatem neque cuiusquam inquietudinem in aliquo formidetis [...].
He forbids anyone to undermine or annul his will expressed in the document. He curses those who would attempt that: they should be removed from the church and share fate of Judas Iscariot and the Pharao who drowned in the the Red Sea.
Et ut hec uoluntatis meę scriptura sorciatur integram firmitatem, ad ordines uiros prędictorum territoriorum scripta direxi ut hanc cartam, quam manu holograffa scripssi atque subscrisi, sua etiam dignentur subscripcione firmare, quatenus, quę pro animę meę remedium in supradicto monasterio contuli, debeat in perpetuo, Deo propicio, possidere. Amen.
Ffacta cartula donationis sub die .Xo. kalendas ianuarii, Symmacho et Boetio, uiris clarissimis, consulibus.