III.4.18
XVIII. FLAVIUS GLORIOSUS RECCESSVINDUS REX.
De inmundicia sacerdotum et ministrorum.
Quia, quanto munditiam carnis sacra auctoritas inperat, tanto hanc adpetere ipsius ministros eius clamor informat, adeo et nos ponere finem inlicitis ausibus rite conpellimur; quoniam et ipsi divinis nutibus devotissime placere conamur. Igitur quemcumque presbiterum, diaconem adque etiam subdiaconem devote vidue, penitenti seu cuicumque virgini vel muliercule seculari aut coniugio aut adulterio conmixtum esse evidentissime patuerit, mox hoc episcopus sive iudex repperierint, talem conmixtionem disrumpere non retardent. Redacto autem illo in sui pontificis potestatem, sub penitentie lamenta iuxta sacros canones deputetur; quam districtionis eius severitatem si pontificum torpor inplere neclexerit, idem pontifex duas libras auri fisco persolvat et conmissum malum vindicare non differat. Quod si corrigere hoc nequiverit, aut concilium adpellet aut regis hoc auditibus nuntiet. Mulieres vero, que illis fuerint predictis inmundiciis inplicate, centenis flagellis a iudicibus verberentur, et conmiscendi se illis aditus omnino negetur, servata ab episcopis etiam super hoc scelere in utroque sexu patrum sententia, que canonum decretis agnoscitur ordinata. In ulciscendis autem talibus sceleribus non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit id ipsum malum adcusatum adque convictum; quatenus nulla videamur intentione vel ordine patrum transgredi precepta sanctorum aut obviare sacris regulis antiquorum.
(ed. K. Zeumer 1905: 158)