Letter 2.38 to Bishop John of Ravenna (July 592)
Gregorius Iohanni episcopo Rauenna
Gregory discusses the defence of Rome from the forces of Ariulf, duke of Spoleto, and the bishops of Istria (in regard to the Three Chapters controversy).
Praeterea de puella, de qua scripsistis nobis, quae de captiuitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuisset, sciat sanctitas uestra quia ignota persona non facile inuestigari potest. Illud autem quod dicitis ut is qui ordinatus est iterum ordinetur, ualde ridiculum est et ab ingenii uestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille iudicandus est qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit enim a fraternitate uestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel baptizari iterum non debet, ita qui consecratus est semel in eodem ordine iterum non ualet consecrari. Sed si quis cum leui forsitan culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa paenitentia indici debet et tamen ordo seruari.
Gregory then turns again to what actions should be taken regarding Ariulf.
(ed. Norberg 1982: 123–124, summarised by J. Szafranowski)