Presbyters Uniwersytet Warszawski
ID
ER 2292
DRAFT Bishop Remigius of Reims. Testament
In nomine patris et filii et spiritus sancti gloria deo. Amen.
Ego remigius episcopus ciuitatis remorum sacerdotii compos testamentum meum condidi iure pretorio atque id codicellorum uice ualere precepi fieri: iuri aliquid uidebitur defuisse?
 
quando que ego remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi heres esto, sancta et uenerabilis aecclesia catholica urbis reorum, et tu, fili fratris mei, lupe episcope, quem precipuo semper amore dilexi, et tu, nepos meus agricola presbyter, qui michi obsequio tuo a puericia placuisti, in omni substantia mea, que mea sorte obuenit, antequam moriar, preter id quod unicuique donauero, legauero dari ue iussero, uel unumquemque uestrum uoluero habere precipuum.
 
Tu, sancta heres mea remensis aecclesia, colonos, quos in portensi habeo territorio uel de paterna materna que substantia, uel quos cum fratre meo sanctae memoriae principio episcopo commutaui uel donatos habeo, possidebis, dagaredum, profuturum, prudentium, tennaicum, maurilionem, baudoleifum, prouinciolum; niuiatenam lautam, suffroniam colonas.
 
Amorinum quoque seruum tuo dominio uindicabis nec non agros quos possideo in solo portensi cum pratis, pascuis, siluis ad te testamenti huius autoritate reuocabis.
 
Futuro episcopo successori meo amphibalum album paschalem relinquo; stragola columbina duo, uela tria, que sunt ad hostia diebus festis triclinii, cellae et culinae.
 
Vas argenteum x et viii librarum inter te, heres mea, et diocesim tuam aecclesiam lugdunensem, factis patenis atque calicibus ad ministerium sacrosanctum, prout uolui, deo annuente, distribui.
 
Aliud argenteum uas, quod mihi domnus illustris memoriae hludowicus rex, quem de sacro baptismatis fonte suscepi, donare dignatus est, ut de eo facerem, quod ipse uoluissem, tibi, heredi meae aecclesiae supra memoratae, iubeo turibulum et imaginatum calicem fabricari.
 
Quod faciam per me, si habuero spatium uite; si ante clausero ultimum diem, tu, fili fratris mei, lupe episcope, species antedictas tui ordinis memor efficies.
 
Compresbiteris meis et diaconibus, qui sunt remis, uiginti et v solidos aequaliter diuidendos in commune dimitto.
Vitis plantam super uineam meam ad subnem positam simili modo communiter possidebunt cum melanio uinitore, quem do in loco aecclesiastici hominis albouichi, ut albouichus libertate plenissima perfruatur.
 
Subdiaconibus solidos duos, lectoribus solidos duos, ostiariis et iunioribus solidos duos iubeo dari.
 
Pauperibus in matricola positis, ante fores aecclesie exspectantibus stipem, duo solidi, unde se reficiant, inferentur.
 
De vacculiaco frunimium, dagaleifum, dagaredum, ductionem, baudouicum, vddulfum, vinofeifam liberos esse precipio.
 
Tennaredus, qui de ingenua nascitur matre, statu libertatis utatur.
 
Tu uero, fili fratris mei, lupe episcope, tuo dominio uindicabis nifastem et matrem suam muta, uineam quoque, quam enias uinitor colit.
 
Eniam et monulfum, eius filium iuniorem, iubeo libertate perfungi.
 
Mellouicum porcarium et pascasiolam, coniugem suam, verniuianum cum filiis suis, excepto widragasio, cui tribuo libertatem, tuo iuri deputabis.
 
Seruum meum de cesurnico tuum esse precipio.
Agrorum partem ad te, quam frater meus principius episcopus tenuit, cum siluis, pratis, pascuis reuocabis.
 
Seruum meum, quem mellouicus tenuit.
 
Viteredum derelinquo.
 
Teneursolum, capalinum et uxorem suam teudoroseuam tuo iuri dominio que transcribo; teudoniuia quoque ex mea preceptione sit libera.
 
Edoueifam, quae homini tuo sociata fuit, et eius cognationem retinebis.
 
Vxorem aregildi et cognationem suam ingenuos esse iubeo.
 
Partem meam de prato, quod lugduni iuxta uos habeo, ad imitatem moncium posito, et que iouia sunt pratella, quae tenui, ad te reuocabis.
 
Tibi autem, nepos meus agricola presbiter, qui intra domesticos parietes meos exegisti pueritiam tuam, trado atque transcribo merumuastem seruum et uxorem suam meratenam et eorum filium nomine marcouicum; eius fratrem medouicum iubeo esse liberum.
 
Amantium et uxorem suam daero tibimet derelinquo; eorum filiam esse precipio liberam dasouindam.Alaricum seruum tuae deputo portioni; cuius uxorem, quam redemi et manu misi, commendo ingenuam defendendam.
 
Bebrimodum et uxorem suam moram tuo dominio uindicabis; eorum filius monacharius gratulabitur beneficio libertatis.
 
Mellaricum et uxorem suam placidiam ad tuum dominium reuocabis; medaridus, eorum filius, sit libertus.
 
Vineam, quam mellaricus lugduni facit, tibi dono.
 
Brittobaude seruum nec non etiam gibericum, uineam, quam bebrimodus facit, tibi eatenus derelinquo, ut diebus festis et omnibus dominicis sacris altaribus mea offeratur oblatio, atque annua conuiuia remensibus presbiteris et diaconibus prebeantur.
 
Delego que nepoti meo pretextato moderato, tottionem, marcouicum, innocentium seruum, quem accepi a profuturo originario meo, coclearia quattuor de maioribus, acitabulum, lacernam, quam mihi tribunus friaredus dedit, et argenteam cabutam figuratam; filiolo illius parouio acitabulum et tria coclearia et casulam, cuius fimbrias commutaui.
 
Remigiae coclearia tria, que meo sunt nomine titulata, mantele ipsius quod habeo feriale transcribo; hichinaculum quoque dono illi, de quo gundebado dixi.
 
Delego que benedictae filiae meae helariae diaconae ancillam nomine nocam et uitium pedaturam, que suae iungitur uineae, quam cattusio facit, dono et partem meam de talpusciaco transcribo pro obsequiis, que mihi indesinenter impendit.
 
Aetio, nepoti meo, partem de cesurnico, que mihi sorte diuisionis obuenit, cum omni iure, quod tenui atque possedi; ambrosium quoque puerum ad ius illius dominium que transmitto. Vitalem colonum liberum esse iubeo et familiam suam ad nepotem meum agathimerum pertinere; cui uineam dono, quam posui vindonisse et meo labore constitui, sub ea conditione, ut a patribus suis omnibus diebus festis ac dominicis pro commemoratione mea sacris altaribus offeratur oblatio, et lugdunensibus presbiteris atque diaconibus annua conuiuia, concedente domino, praebeantur.
 
Dono aecclesie lugdunensi solidos x et viii, quos presbiteri et diaconi inter se aequali diuisione distribuant.
 
Partem meam de setia ex integro ad se reuocet aecclesia lugdunensis.
 
Commendo sanctitati tuae, fili fratris mei, lupe episcope, quos libertos esse precipio, cattusionem et auliatenam, coniugem suam, nonnionem, qui meam uineam facit, sunnoueifam, quam captiuam redemi, bonis parentibus natam, et eius filium leuberedum, mellaridum et mellatenam, vasantem coquum, cesariam, dagaraseuam et baudoroseuam, leonis neptem, et marcoleifum, filium totnonis: hos totos, fili fratris mei, lupe episcope, sacerdotali autoritate liberos defensabis.
 
Tibi autem, heredi meae aecclesiae, flauianum et uxorem suam sparagildem dono; eorum filiolam paruulam flauaraseuam liberam esse constitui.
 
Fedamiam, uxorem melani, et eorum paruulam remenses presbiteri et diaconi possidebunt.
 
Cispiciolum colonum liberum esse precipio et ad nepotem meum aetium eius familiam pertinere, ad utrumque, id est ad aetium et agathimerum, peruenire colonicam passiacum.
 
Pronepti meae pretextatae dono modoroseuam.
 
Profuturo leudocharium puerum trado; profuturae dari iubeo leudoueram. Lugdunensibus subdiaconibus, lectoribus, hostiariis et iunioribus quattuor solidos derelinquo.
 
Pauperibus in matricula positis solidus dabitur ad eorum refectionem.
 
Delego que viii solidos aecclesiae sissionum pro commemoratione nominis mei.
 
Catalaunensi aecclesiae solidos vi, mosomagensi solidos v, vongensi agrum apud officinam molinarum, quae ibi est constituta, catarigensi aecclesiae solidos iiii; totidem que portensi pro commemoratione mei nominis inferentur.
 
Vrsi archidiaconi familiaribus usus obsequiis, dono ei domitextilis casulam subtilem et aliam pleniorem, duo saga delicata, tappete quod habeo in lecto et tunicam quam tempore transitus mei reliquero meliorem.
 
Heredes mei, lupe episcope et agricola presbiter, porcos meos inter uos equaliter diuidetis.
 
Friaredus, quem, ne occideretur, quattuordecim solidis comparaui, duos concessos habeat; duodecim det ad basilicae domnorum martyrum timothei et apollinaris cameram faciendam.
 
Hec ita do, ita lego, ita testor.
 
Ceteri omnes exheredes estote, sunt tote. Lugdunensibus subdiaconibus, lectoribus, hostiariis et iunioribus quattuor solidos derelinquo.
 
Pauperibus in matricula positis solidus dabitur ad eorum refectionem.
 
Delego que viii solidos aecclesiae sissionum pro commemoratione nominis mei.
 
Catalaunensi aecclesiae solidos vi, mosomagensi solidos v, vongensi agrum apud officinam molinarum, quae ibi est constituta, catarigensi aecclesiae solidos iiii; totidem que portensi pro commemoratione mei nominis inferentur.
 
Vrsi archidiaconi familiaribus usus obsequiis, dono ei domitextilis casulam subtilem et aliam pleniorem, duo saga delicata, tappete quod habeo in lecto et tunicam quam tempore transitus mei reliquero meliorem.
 
Heredes mei, lupe episcope et agricola presbiter, porcos meos inter uos equaliter diuidetis.
 
Friaredus, quem, ne occideretur, quattuordecim solidis comparaui, duos concessos habeat; duodecim det ad basilicae domnorum martyrum timothei et apollinaris cameram faciendam.
 
Hec ita do, ita lego, ita testor.
 
Ceteri omnes exheredes estote, sunt tote. Huic autem testamento meo dolus malus abest aberit que; in quo si qua litura uel caraxatura fuerit inuenta, facta est me presente, dum a me relegitur et emendatur.
 
Actum remis die et consule suprascripto, intercedentibus et mediis signatoribus.
 
P remigius episcopus testamentum meum relegi, signaui, subscripsi et in nomine patris et filii et spiritus sancti, deo adiuuante, compleui.
Vc. pappolus interfui et subscripsi.
Vc. rusticolus interfui et signaui.
Vc. eulodius interfui et signaui.
Vc. eutropius interfui et signaui.
Vc. eusebius interfui et signaui.
 
 
 
(ed. : 708)
 
 
(trans. )

Place of event:

Region
  • Gaul
City
  • Troyes

About the source:

Title: Testament of Remigius of Reims, Testamentum Sancti Remigii Remensis
Origin: Gaul
Denomination: Catholic/Nicene/Chalcedonian
Bibliography:
A.H.M. Jones, P. Grierson, J.A. Crook, The Authenticity of the «Testamentum S. Remigii» in: Revue belge de philologie et d'histoire, tome 35, fasc. 2, 1957, pp. 356-373.

Categories:

Please quote this record referring to its author, database name, number, and, if possible, stable URL: J. Szafranowski, Presbyters in the Late Antique West, ER2292, http://www.presbytersproject.ihuw.pl/index.php?id=6&SourceID=2292