Exemplar authenticum chartae, unde colligere eam potuimus, ecclesiae Cornutianae.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
videlicet ut divino ministerio subiecti competentem possint et de loco cui serviunt habere substantiam; illud quoque decorum putamus ut luminaribus templum cottidie divinae religionis ornetur et ingruentibus pro temporum prolixitate [necessitatibus] sarto tecto reparationique sumptus hoc nostro munere conlatus deesse non possit. Quibus rebus congruas procuramus expensas ut obsequium nostrum possit propitiationem divinitatis mereri. Qua consideratione permotus, largior tenore praesentis paginae ecclesiae Cornutanensis massae, quae iuris nostri est, a me ipso Dei favore et iuvamino consititutae atque fundatae, fundum Paternum maranus, fundum Mons Paternus, fundum Casa Martis, fundum Vegetes quod est Casa Proiectici et fundum Batilianum, excepta Sigillosa, filia Anastasii et Picae colonorum, quam iuri nostro retinuimus atque retinemus, provincia Piceni, Tiburtino territorio constitutos, pure et directe, liberalitatis titulo possidendos, cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni iure instructoque instrmento suo, sicuti ipse possideo, cum omni scilicet onere professionis suae vel necessitate quam certum est formensia praedia sustinere.
Donamus etiam eidem ecclesiae solum in quo constituta est cum area sua et [a] praedicti praetorii iure separamus et ad faciendos hortos vel habitacula clericis custodibusque largimur, id est a cava arcus qui mittitur ad praetorium, et deinde per parietes qui contra praetorium redeuntes aream ecclesiae claudunt usque trans absidam; et de parietibus ipsis per sepem qui hortos inquilinorum qui in praetorium commanent videtur munire, quae sepis descendit et regammat ad viam cavam sive ad torum qui redit usque ad arcum suprascriptum; ut inter sepem et viam cavam post absidam supradicti clerici hortos possint habere.