2 Tim 1:6-7: "Qua de causa conmoneo te, ut recrees donum dei, quod est in te per inpositionem manuum mearum; non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis."
1. propterea se parentum eius sinceritatem fidei significat memorasse, ut fortiorem hunc faceret. quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat addens animum huiusmodi viribus? sic ergo recreat in se donum gratiae dei acceptum per ordinationem presbyterii, dum animum suum confovet mentis alacritate gaudens in semetipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur.
2. denique subiecit: nec enim, inquit, dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis. innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter iustificationem, quia omnis iniustus in timore est, non fortis, sed infirmus, non in dilectione, sed in odio, nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. si autem his caruerit, per fidem et fortis et dilectus et sobrius erit.
(ed. Vogels 1969: 297)