16.5.12
IDEM AAA. POSTVMIANO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O.
Vitiorum institutio deo atque hominibus exosa, eunomiana scilicet, arriana, macedoniana, apollinariana ceterarumque sectarum, quas verae religionis venerabili cultu catholicae observantiae fides sincera condemnat, neque publicis neque privatis aditionibus intra urbium adque agrorum ac villarum loca aut colligendarum congregationum aut constituendarum ecclesiarum copiam praesumat, nec celebritatem perfidiae suae vel sollemnitatem dirae communionis exerceat, neque ullas creandorum sacerdotum usurpet adque habeat ordinationes. Eaedem quoque domus, seu in urbibus seu in quibuscumque locis paschae turbae professorum ac ministrorum talium colligentur, fisci nostri dominio iurique subdantur, ita ut ii, qui vel doctrinam vel mysteria conventionum talium exercere consuerunt, perquisiti ab omnibus urbibus ac locis propositae legis vigore constricti expellantur a coetibus et ad proprias, unde oriundi sunt, terras redire iubeantur, ne quis eorum aut commeandi ad quaelibet alia loca aut evagandi ad urbes habeat potestatem. Quod si neglegentius ea, quae serenitas nostra constituit, impleantur, officia provincialium iudicum et principales urbium, in quibus coitio vetitae congregationis reperta monstrabitur, sententiae damnationique subdantur.
DAT. III NON. DEC. CONSTANT(INO)P(OLI) MEROBAVDE II ET SATVRNINO CONSS. (= 3 December 383)
(ed. Mommsen 1905: 859-60)