1 Tim 5:17: "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni, maxime qui laborant in verbo et doctrina."
boni dispensatores ac fideles non solum honore sublimi digni debent iudicari, sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum, sed magis gaudeant fide sua et doctrina. instantior enim fit, si non humilietur inopia; et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere, non ut abundet, sed ut de non fiat.
1 Tim 5:18: "Dicit enim scriptura: non frenabis (infrenabis) bovem triturantem; et: dignus est operarius mercede sua."
tanta merces debet esse evangelizantis regnum dei, qua neque contristetur neque extollatur.
1 Tim 5:19: "Adversum presbyterum accusationem ne receperis."
quoniam huius ordinis sublimis honor est - huiusmodi enim vicarii Christi sunt -, idcirco non facile de hac persona accusatio debet admitti. incredibile enim debet videri istum, qui dei antistes est, criminose versatum, sicut credibile est scenicum esse turpissimum.
1 Tim 5:20: "Delinquentes autem coram omnibus argue, ut ceteri metum habeant."
quomodo non facile credi debet de presbytero crimen, si probetur tamen aut sit manifestum, quia inreverenter versatus est, publice praecipit arguendum, ut ceteri terreantur; quod non solum ordinatis proficit, sed et plebeis (plebi). quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est ut sibi caveant.
(ed. Vogels 1969: 276)