1 Tim 4:14: "noli neglegere gratiam quae est in te, quae data est tibi per profetiam cum inpositione manuum presbyterii."
1. intentum hunc vult esse {et deditum} exercitio lectionis, ut omni cura diligentia que hoc enitatur, ut exhortetur et doceat. exhortatio est, cum miti verbo aliquos provocamus ad bonum opus, docere vero, quando ea quae latent intimamus mentibus audientium. si autem (enim) rector populi ab his dissimulet (dissimulat), neglegit gratiam datam sibi. ad hoc enim creatur dux populo, ut huius salutis sollicitudinem gerat admonendo, docendo, ut fructum habeat ordinatio, quam ad hoc utique deus constituit, ut proficiat saluti plebis suae.
2. qui ergo in hac auctoritate positus indiligens fuerit, dei contemptor habebitur, minimus in regno dei vocatus; neque enim poterit facere, qui nec docere dignatur. gratiam tamen dari ordinatis significat per profetiam et manuum inpositionem. profetia est, qua eligitur quasi doctor futurus idoneus, manus inpositionis vero verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua, ut audeat vice domini sacrificium deo offerre.
(ed. Vogels 1969: 276)