1 Tim 3: 12-13: "Diacones sint unius uxoris viri, filios bene regentes et domos proprias; qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi adquirunt et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu."
1. ea, quae minus dixerat de ordinatione diaconii (diaconatus), nunc subiecit ostendens (ostendit) etiam istos unius uxoris viros esse debere, ut hi ad ministerium dei eligantur, qui non sunt egressi constitutum dei. homini enim unam uxorem decrevit deus, cum qua benedicatur; nemo enim cum secunda benedicitur. qui si filios bene gubernaverint et domos suas, id est vernaculos aut domesticos, poterunt digni fieri sacerdotio et fiduciam habere apud deum, ut sciant se posse inpetrare quod postulant, iam de cetero se ab usu feminae cohibentes.
2. veteribus enim idcirco concessum est levitis aut sacerdotibus uxores ad usum habere, quia multum tempus otio vacabant a ministerio aut sacerdotio. multitudo enim sacerdotum erat (erat sacerdotum) et magna copia levitarum et unusquisque certo tempore serviebat divinis cerimoniis secundum institutum David; hic enim viginti et quattuor classes constituit sacerdotum, ut vicibus deservirent; unde Abia octavam classem habuit, cuius vice Zacharias fungebatur sacerdotio, sicut continetur in Paralipomenon, ita ut tempore, quo non illos contingebat deservire altari, domorum suarum agerent curam.
3. adubi autem tempus inminebat deservitionis (ministerii), purificati aliquantis diebus accedebant ad templum offerre deo. nunc autem septem diaconos esse oportet, aliquantos presbyteros, ut bini sint per ecclesias et unus in civitate episcopus. ac per hoc omnes a conventu feminae abstinere debere, quia necesse est eos quotidie praesto esse in ecclesia nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur sicut veteres.
4. omni enim hebdomada offerrendum est, etiam si non quotidie, peregrinis in locis tamen vel bis in hebdomada; et {de non sunt, qui prope quotidie baptizentur aegri. nam} veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in templo non videbantur, sed erant privati. si enim plebeis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se praecipit, ut vacent orationi, quanto magis levitis aut sacerdotibus, quos die noctu que pro plebe sibi conmissa oportet orare! {mundiores ergo esse debent ceteris, quia actores dei sunt}.
(ed. Vogels 1969: 267)