Canon 3-4
Aurelius episcopus dixit: cum praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres, qui constrictione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros et diaconos, ita placuit, ut condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes necnon et leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Domino postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus.
Faustinus episcopus ecclesiae Potentinae prouinciae Piceni, legatus Romanae ecclesiae dixit: placet ut episcopus, presbyter et diaconus, uel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, ab uxoribus se abstineant.
Ab uniuersis episcopis dictum est: Placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur qui altariis inseruiunt.
(ed. Munier 1974: 101-102)