Sermo 9
4. Vt autem in omnibus, dilectissimi, placeat domino uestra deuotio, etiam ad hanc uos hortamur industriam, ut Manicheos ubicumque latentes uestris presbyteris publicetis. Magna est enim pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis, cui seruiunt, diabolum debellare. Contra istos enim, dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum et totam ubique ecclesiam decet fidei arma corripere, sed uestra in hoc opere deuotio debet excellere, qui in progenitoribus uestris euangelium crucis christi ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ore didicistis. Non sinantur latere homines, qui legem per Moysen datam, in qua deus conditor uniuersitatis ostenditur, recipiendam esse non credunt; prophetis et sancto spiritui contradicunt; psalmos Dauidicos qui per uniuersalem ecclesiam cum omni pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt refutare; christi domini natiuitatem secundum carnem negant; passionem et resurrectionem eius simulatam dicunt fuisse, non ueram; baptismum regenerationis totius gratiae uirtute dispoliant. Nihil est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil uerum. Cauendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt, ne in aliqua ciuitatis nostrae parte consistant. Vobis, dilectissimi, ante tribunal domini proderit, quod indicimus, quod rogamus. Dignum est enim ut elemosinarum sacrificio etiam huius operis palma iungatur, auxiliante uobis per omnia domino Iesu christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.
(ed. Chavasse 1973)