Praemia sancta uiri meritis titulata beati
Lingua tace uotis praecipitata piis
Multa loqui poteras si nosti cuncta referre
Sed quia non nosti parua tamen meminis
Hic uir auaritiae sublimibus ore tropaeis
Deiecit murum plus iaculante manu
Iustitiae custos uirtutis cultor alumnae
Iudicio rectus iudicioque pius
Plenus amore dei plenus quoque amore propinqui
Mandatum supplens actibus ac meritis
Mundiuagis penitus nullis inflectus habenis
Nec timuit quemquam pro pietate loqui
Veridicus patiens iustus miserator et aequus
Diuitiis regnans paupere corde piis
Paruulus interea Petri nutritus ouili
Primus honore pii presbyteri enituit
Defuit in sacum quidquid si contigit illum
Ignorare nouum uel uetus eloquium
Vita sepulta iaces sanctis stellata triumphis
Viue sepultris uita beata tuis
Hoc tibi plebs Christi mutuo pro munere carmen
Obtulit egregiae uir probitatis apex
(ed. Inscriptiones Christianae Urbis Romae, vol. 1, no. 3906)