1 Tim 3: 8-10: "Diaconos similiter (pari modo) pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent sine crimine."
1. qui tanta cura diaconos eligendos praecipit, quos constat esse ministros (ministros esse) sacerdotum, quales vult esse episcopos nisi, sicut ipse ait, inreprehensibiles, negotia tamen publica, turpia {vilia} lucra non habentes? scit enim ideo negotiari, ut capiant lucra, nec aliud profitetur quam gerit. turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia professione quaestibus studeatur; turpis enim deprehenditur, cum se purum ostendit (ostentet). post episcopum tamen diaconis (diaconatus) ordinationem subiecit. quare, nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est? uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus est, ut omnis episcopus presbyter sit. non tamen omnis presbyter episcopus.
2. hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est. denique Timotheum presbyterum ordinatum significat, sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. unde et quemadmodum episcopum ordinet ostendit. neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret maiorem. nemo enim tribuit quod non accepit.
(ed. Vogels 1969: 267)