Letter 24 to Sulpicius Severus
1. Quae te apud te ipsum, ut dixi, conueniat, cur audeas nobis ut decertato agone uictoribus palmam perfectionis adscribere, quoniam omnem terrenae possessionis sarcinam exposuisse uideamur, te contra adhuc infelicem et in luto faecis infernae adhaerentem ingemiscas, quod uel unum, ut scripsisti, praediolum non uendidisse uidearis, cum ipsum quoque aeque ut uenditum a tuo iure praesenti alienaueris, ut maioribus fidei fructibus bis deuotus existeres deo, diuerso mercimonii opere sed uno uitae lucro intra eiusdem praecepti terminos uenditor largitor que fundorum et ideo sine animi captiuitate possessor, quia quae reseruasti ecclesia te seruiente possideat.
Sulpicius is like Job, Abraham, and Lot as he did not care about his earthly possessions,
2. Qui maioris opulentiae et inlecebrae praedia uendidisti.
3. Vnde confido parem tibi in medio diuinarum sortium requiem, ut dormias, sicut scriptum est, inter medios cleros id est sortes domini, quae in duobus testamentis accipiuntur, de quibus hereditas domini et sanctorum plenitudo perficitur.
[...] Non tricliniis tua tecta occupas neque supellectilis aut pecuniae molibus stipas, sed de peregrinis et egentibus unius ipse metator anguli conples tuorum que confamulus uernularum temporale habitaculum tui tecti non ut paterfamilias usurpas, sed ut mercennarius uel inquilinus manes, stipendium quasi precariae mansionis domino pensitans de socia et corporis tui et animi seruitute.
(ed. de Hartel 1894: 202-4)