Homilia 40
Nam sicut omnes Iudaei quamuis interrogati, et per Mosen, et per Iesum, quasi a deo per eos loquente, spoponderunt omnia se facturos, quae praeceperat deus, et non fecerunt: Gentes autem quamuis non promiserint prius, tamen postea obedientiam deo dederunt. Ita enim et populares per hoc ipsum, quod saecularem suscipiunt uitam, denegare uidentur obedientiam deo: sacerdotes autem magis uidentur obedientiam promittere deo, praecipue per hoc ipsum quod specialiter in ministerio dei constituuntur. Nam qui doctor populi constituitur, sine dubio profitetur se talem fore, qualem esse oportet doctorem. Sicut enim qui sutoriam, uerbi causa, aut quamcumque alteram profitetur artem, etsi specialiter non spondeat, tamen per hoc ipsum quod sutoriam professus est artem, et opificium uel magisterium eius artis aperuit, uidetur tacite omnibus spopondisse, ut sine reprehensione impleat quam professus est artem. Sic sacerdos, et omnis clericus, etsi specialiter non promittat, tamen per hoc ipsum quod doctor constituitur aliorum, statim promittere deo uidetur in omnibus obauditurum se deo. Quae sit autem uinea, uel quomodo deus loquatur ad homines, diximus supra. Quis e duobus fecit uoluntatem patris? "At illi responderunt, primus."" Et uerum est, quia melior est laicus qui in prima facie saecularem uitam profitetur, re uera autem complectitur spiritualem: quam sacerdos, qui in prima quidem facie profitetur uitam spiritualem, re uera autem amplectitur uitam carnalem. Et melior est laicus ante deum poenitentiam agens, quam clericus permanens in peccatis. Laicus enim in die iudicii stolam sacerdotalem accipiet, et a deo chrismate ungetur in sacerdotium: sacerdos autem peccator spoliabitur sacerdotii dignitate, quam habuit, et erit inter infideles et hypocritas, dicente domino de malo dispensatore: Si autem coeperit sedere seruus manducare et bibere cum ebriosis, ueniet dominus eius die qua non sperat, et hora qua ignorat, et diuidet eum, partemque eius ponet cum hypocritis et infidelibus [Luke 12:45--46]. Vnde et modo sic inuenies rem. Secularis homo post peccatum facile ad poenitentiam uenit: nam occupatus negligentia seculari, dum scripturis non satis attendit, semper ei quae in scripturis posita sunt, noua uidentur: ideoque cum audit aliquid de gloria sanctorum, aut de poena peccatorum, quasi nouum aliquid audiens, expauescit: dumque aut bona concupiscit, aut mala timet compunctus, ad poenitentiam cito decurrit. Nihil autem impossibilius, quam illum corrigere, qui omnia scit, et tamen contemnens bonum, diligit malum. Omnia enim quaecumque sunt in scripturis, propter quotidianam meditationem ante oculos eius inueterata et uilia aestimantur. Nam quicquid illic terribile est, usu uilescit. Propterea clericus qui semper meditatur scripturas, aut omnino seruaturus est, et erit perfectus: aut si semel coeperit illas contemnere, numquam excitatur in illis, ut timeat. Quis aliquando uidit clericum cito poenitentiam agentem? Sed etsi deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet quia peccauit, sed confunditur quia perdidit gloriam suam. Putas ne dominus quasi crudelis, clericis poenitentiam denegauit, dicens: Si sal infatuatum fuerit, in quo condietur [Matt. 5:13]? Sed quasi naturalem rem esse consyderans, quia non est qui doceat illum errantem, qui errantes alios corrigebat: ideo addidit, et dicit: "Amen dico uobis, quia publicani et meretrices praecedunt uos in regnum dei." Id est, non dico populares, qui secundum rationem uerbi uitam suam dispensant: sed publicani et meretrices, qui desyderiis mundialibus et uoluptatibus carnalibus seipsos mancipauerunt, praecedunt uos in regnum dei, quia illi conuersi desyderant esse quod non erant: uos autem denegatis in opere quod uidemini profiteri in uerbo, et estis tanquam arbores folia sine fructu habentes, non pascentes dominum suum, sed deludentes. Et uide quod non dixit, aut quia publicani et meretrices introibunt in regnum Dei, uos autem repellemini longe: aut quocumque alio uerbo significante non eos intraturos in regnum dei: sed ita, praecedunt uos in regno. [...] Secundum haec igitur uerba et sacerdotes significabantur ingressuri in regno dei, id est, credituri in Christo. Sed quia credentibus publicanis et meretricibus Ioanni, et baptizatis ab eo, sacerdotes aestimantes se iustos, neque credere uoluerunt ei, post publicanos et meretrices intraturi annuntiantur, sicut et factum est. Post ascensionem autem domini multi eorum per apostolos crediderunt in Christo, sicut testantur Actus apostolorum, dicentes: "Et multa turba sacerdotum obediebat fidei." [Act. 6:7]
(ed. Desiderius Erasmus 1530: 674-75; cf. PG 56, col. 852-53, ed. B. Montefaucon)