Letter 5 to Sulpicius Severus
Paulinus acknowledges the difficulties faced by those privileged in social status and wealth who wish to renounce them and follow ascetic practice, just as Paulinus himself and Sulpicius did. For instance, we learn that Sulpicius married into a consular family. Afterwards, Paulinus mentions the jealous clerics of Rome he met on his way from Barcelona to Nola.
14. Sed plenius indicare poterunt conserui nostri, pueri tui, quantum nobis gratiae dominicae detrimentum faciat urbici papae superba discretio, qui paucis ipsis diebus quibus interfuere uiderunt, quam adsidua nos, quam sedula sollicitorum fratrum monachorum antistitum clericorum atque etiam ipsorum saepe saecularium officia toto illo nostro aegritudinis tempore celebrauerint. Quod apud unanimitatem tuam de dominica tamen gratia, cuius hoc quoque opus et munus est, gloriari licet, nemo propemodum tota Campania episcoporum non uisitare nos fas existimauit sibi. Et quos infirmitas uel necessitas aliqua deuinxerat, missis uice sua clericis et litteris adfuerunt. Afri quoque ad nos episcopi reuisendos prima aestate miserunt.
Paulinus then urges Sulpicius to visit him. He attaches some Campanian bread with the letter as a blessing.
21. Ac ne panis siligineus tibi modum nostrae humilitatis excedere uideretur, misimus testimonialem diuitiarum nostrarum scutellam buxeam; ut apophoreta uoti spiritalis accipies, habiturus exemplo, si necdum simili argento uteris.
Quod si nigellatum habes, mitte nobis per ea uascula, quae pueris, filiis nostris, demandauimus. Amamus enim uasa fictilia, quia et secundum Adam cognata nobis sunt et domini thesaurum in talibus uasis commissum habemus.
22. Praeterea peto, quia summum animi tui ius habere me confido, ut, si necesse fuerit deficientibus a me et libertis et seruis et fratribus tuam curam inpendi, ordinare digneris, qualiter ad nos uinum uetus, quod Narbone adhuc nos habere credimus, peruehatur. Ne timeas, frater sancte, damnum, si nos feceris etiam pecuniae debitores.
(ed. de Hartel 1894: 33-39)