Homilia 17
"Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conuersi disrumpant uos." [Matt 7:6] Cum supra dedisset dominus mandatum omnibus, praecipue autem doctoribus, ut diligerent inimicos suos, et benefacerent eis: iterum paulo ante ut ne iudicarent eos qui peccant. In ipsis consyderans, quoniam qui persequuntur sacerdotes dei, aut iniuriant eos, aut laedunt, plerumque aut infideles sunt: quales sunt gentiles, uel haeretici: aut si sunt Christiani, sordidi sunt et insensati, quia nec consyderant, nec intelligunt, sacerdotes Christi uicarios esse Christi et Christum: et quoniam qui honorat sacerdotem Christi, honorat Christum: et qui iniuriat sacerdotem Christi, iniuriat Christum, ne forte consequenter cogitantes intra se sacerdotes dicant, Si iubemur diligere inimicos nostros, et benefacere eis: si iubemur nec iudicare eos peccatores, qui peccant in nos: sine dubio sicut debemus diligere eos, et benefacere eis, sic non debemus eos iudicare peccatores, qui peccant in nos: ut non solum nostra, sed etiam quae propria dei sunt, eis communicemus, ut sit plena misericordia nostra, sicut et dei. Ideo talem aestimationem eorum prouido sermone compescuit, dicens: "Nolite sanctum dare canibus, et margaritas uestras nolite mittere ante porcos." [Matt 7:6] Ac si dicat, mandaui uobis diligere inimicos uestros, et non iudicare eos, ut uos exhibeam misericordes ad illos, ut benefaciatis eis de corporalibus uestris, non de meis spiritualibus bonis, quoniam in natura uobis communes sunt, et non in fide. Mandaui autem uobis, ut non iudicetis eos, qui in uobis peccauerint. Id uero non ideo praecepi, ut mysteriorum meorum secreta non pandatis eis, qui nolentes me scire, blasphemant, et spernunt. Videte patrem uestrum deum, ad cuius exemplum uolui uos esse misericordes: carnalia beneficia dignis, et non dignis similiter praestat, numquid gratiam spiritualem? Nec enim dixi uobis de illo, qui Spiritum sanctum iubet descendere super gratos et ingratos, et dat benedictiones suas super iustos et iniustos: propter quod in uestris quidem estote simplices et benigni, in meis autem prudentes et cauti. Si tu uestiarium tuum studiosum, et clauicularium cellarii tui fidelem tibi requiris: quanto magis deus talem requirit dispensatorem gratiarum suarum, qui bene tractando gratias eius, faciat gratiores, non male dispensando reddat ingratas? Sicut enim si canibus dederis sanctum, aut porcis margaritas, nec sanctum canes sanctificat, nec margaritae nutriunt porcos, sed econtra canes coinquinant sanctum, et porci margaritas sordidant, uel confringunt: Sic si hominibus caninos uel porcinos mores habentibus sanctum dederis, aut mysteria secreta tradideris, nec sanctum illos sanctificat, nec mysteria ueritatis eos illuminant, sed econtra ipsi sanctum coinquinant, et mysteria ueritatis blasphemant. [...]
In what follows, the author explains that dogs symbolize pagans and heretics, while pigs signify wicked and sinful Christians.
Et puto non sine rationabili differentia sanctum quidem canibus dare uetuit dominus, margaritas autem non dare porcis. Et de margaritis quidem possumus dicere, quia si porcis mitti uetantur minus immundis, quanto magis canibus plus immundis? De sancto autem dando idem aestimare non possumus. Quis est enim, si plus immundis dare non conuenit, minus autem immundis oportet? Idcirco neque uetitum intelligimus, neque mandatum, forte quia frequenter et manum imponimus, et benedictionem damus etiam porcorum more uiuentibus Christianis: non quia illi merentur accipere, sed nos ex nobis contra iustitiam dare usurpamus, ne forte plenius scandalizati, depereant. Idea iussum non est, quia iniustum est: uetitum autem non est, quia infirmati fuerat ignoscendum. Sed quia de sanctis coepimus dicere, non est tacendum, quoniam aliud est sanctificatio, aliud sanctificatum. Sanctificatio enim est, quod alterum sanctificat: sanctificatum autem, alterum sanctificare non potest, quamuis ipsum sit santum. Vtputa signas panem tuum, quem manducas, sicut ait Paulus: Sanctificatur enim per uerbum dei et orationem, sanctificati eum, non fecisti sanctificationem. Quod autem sacerdos de manu sua dat, non solum sanctificatum est, sed etiam sanctificatio est: quoniam hoc non solum datur quod uidetur, sed etiam illud quod intelligitur. De sanctificato ergo pane licet et animalibus iactare, et infidelibus dare, quia non sanctificat accipeintem. Si autem tale esset, quod de manu sacerdotis accipitur, quale est quod in mensa manducatur, omnes de mensa manducarent, et nemo de manu sacerdotis acciperet. Vnde et dominus in uia non solum benedixit panem, sed de manu sua porrexit Lucae, et caeteris discipulis suis. Quod autem de manu porrigitur, nec animalibus dandum est, nec infidelis porrigendum, quia non solum sanctificatum, sed etiam sanctificatio est, et sanctificat accipientem.
(ed. Desiderius Erasmus 1530: 570-72: cf. PG 56, col. 727-29, ed. B. Montefaucon)