Homilia 17
"Nolite iudicare, ut ne iudicemini: nolite condemnare, et non condemnabimini." [Matt 7:1] [...] Sicut autem caetera uniuersa mandata generaliter cunctis mandauit, tam sacerdotibus quam laicis, praecipue tamen doctoribus, qui quanto maiores sunt in ordine, tanto perfectiores esse debent in disciplina. Sic et hoc mandatum de proximis non iudicandis, ad omnes quidem pertinet, praecipue tamen ad doctores. Vnde quaedam sunt mandatorum istorum, quae si diligenter aspicias, pene nec conueniunt laicis, nisi forte parum, doctoribus autem omnino conueniunt. Quale est hoc ipsum quod sequitur. "Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non uides? Hypocrita ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis ejicere festucam de oculo fratris tui." [Matt 7:3-5] Videre enim festucam in oculo fratris, omnium est: ejicere illam posse non est omnium, sed tantum doctorum, qui per doctrinam, uel increpationem secundum deum possunt ejicere de mente fratris sui peccatum uel magnum, uel modicum. Sicut et illud quod dicit: "Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas uestras miseritis ante porcos." [Matt 7:6] Habere enim uel sancta, uel margaritas, et posse dispensare uel bona, uel mala: et discernere qui hominum sunt canes, qui porci, non est omnium hominum, sed sanctorum. Vult ergo dominus doctores Christianorum sicut in omni iustitia, sic et hoc primum facere, deinde docere: ut doctrinam suam bonam meliori cum uita commendent, ut bene docendo scientiam inserant, melius autem uiuendo timorem: quia tales sales sunt terrae, condientes omnes suae uitae exemplo: et luces sunt, doctrinis illuminantes. Quis audiat illum docentem, qui seipsum non audit? Ideo dicit ad omnes, praecipue ad doctores: "Nolite iudicare, ut non iudicemini." Quoniam si doctor memor sit iuiuriae et doloris, et memoriam malitiae seruet in anima sua, soluitur totus ecclesiae status, siue ad tempus respicias apostolorum, siue ad nostrum. Tunc enim, sicut legimus, difficile aliquos conuertebant ad fidem Christi, nisi multa prius paterentur ab ipsis. Nam quasi lassato diabolo et deuicto per sufferentiam eorum nimiam usque ad mortem, et relinquente corda infidelium, et iam non habente uirtutem amplius eos armare, accedente gratia dei conuertebantur ad Christum. Si ergo memores fuissent iniuriarum, quas fuerant passi ab eis, nunquam postmodum eos in charitate docuissent, nunquam eos libenter ad fidem Christi postmodum recepissent: sed et nunc cum frequenter doctores offendantur a laicis, siue iuste siue iniuste, diabolo seminante occasiones, si memores sint iniuriae et doloris, totam soluunt ecclesiam. Nam ubi recordatio iniuriae aut doloris in medio est, nec doctor beneuolenter docet laicum, nec libenter eum laicus ausculat: et doctor forsitan uel inuitus aperit os suum ad docendum laicus autem cum sit omnino sine timore dei, nec usque ad faciem contentus est eum audire, sed conuerso egreditur dorso, et illum spernens et se, et amplius se quam illum, et non sentit animae suae dispendium efferatus, sicut nec bestia iritata uulnus in se fixum. [...] Quoniam ergo dixerat praecipue, sicut dixi, doctoribus, nolite iudicare, ut non iudicemini: conuenienter addidit et dicit, "Quid autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem uero in oculo tuo non uides?" id est, qui trabem in oculo tuo non uides, ut quid uides festucam in oculo fratris tui? Ac si dicat, melius est nec docere, nec reprehendere laicum, quam docere et reprehendere, et teipsum in reprehensione consistere: quoniam talis doctrina doctoris non est audibilis, sed derisibilis. Propter quod omnis sacerdos, si uult docere populum, prius seipsum doceat: si autem seipsum non uult docere de omni quod docet, nec ipsum arguere de omni quod arguit, nec alios doceat, nec arguat quenquam, ut si iudicium dei non euadit, uel hominum opprobrium non patiatur.
(ed. Desiderius Erasmus 1530: 558: cf. PG 56, col. 725-26, ed. B. Montefaucon)