Homilia 10
"Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur etc." [Matt 5:13] Quasi interrogantibus apostolis, ad quos sit omnia ista loquutus, utrum generaliter ad populum, aut ad ipsos: uolens ostendere quoniam ad ipsos praecipue haec loquebatur, addit, uos estis sal terrae. Hoc quod dicit, uos estis sal terrae, ad illud respicit, quod superius dixit: quia doctor omnibus uirtutibus debet esse ornatus. Debet esse pauper, ut auaritiam libera uoce castiget. Debet esse semper suspirans et lugens, siue sua, siue aliena delicta, ut confundat eos, qui nec peccare dubitant priusquam peccent, nec postquam peccauerunt tristantur, quia peccauerunt. Ideo suspiret et plangat, ut per hoc ostendat, quia grauis et periculosus est mundus iste fidelibus. Debet esuriens et sitiens esse iustitiam, ut pigros circa opera bona, uel lectionem, fiducialiter uerbo dei, aut increpationis flagello ualeat excitare, magis exemplo suo, quam uoce. Debet esse mansuetus, ut magis indulgendo quam uindicando regat ecclesiam: ut magis ametur, quam timeatur. Debet esse misericors aliis, sibi autem austerus, ut sibi quidem graue pondus iustitiae ponat, aliis autem leue. Debet esse mundo corde, ut non solum non se immisceat circa negocia secularia, sed nec cogitet de mundo. Sicut enim oculus, quanto mundior fuerit, tanto longius uidet: sic et anima, quanto longior fuerit a solicitudine mundiali, tanto amplius deo proximior est. Cuius autem cordis oculus mundum aspicit, illius mens non potest deum uidere. Sit autem pacificus, ut tota ecclesia eius, quasi una sit anima. Vbi autem concordia non est, nec oratio illic exauditur, nec oblatio suscipitur, quia nec ibi est deus ubi discordia dominatur. Debet autem et paratus ad passionem esse, non uana desideria martyrii habens, sed constantiam fidei martyribus dignam. Nam quantum ad sapientes, et milites, non ille paratus dicitur ad bellum, qui concupiscit exire, sed qui potens est exire. Si ergo omnibus his uirtutibus fuerit ornatus, tunc est quasi optimum sal, et totus populus de illo conditur magis uidendo eum, quam audiendo. Nam prima doctrina est uidere bonum, secunda autem audire. "Vos estis lux mundi." [Matt 5:14] Dum consyderamus quod opus est salis, quod lucis: admonet nos, ut quaeramus ob quam causam apostoli sali sunt comparati, ob quam autem causam luci. Salis opus est, rem in eo statu tenere, in quo inuenerit eam, ut ad deterius eam mutari non sinat, ad melius autem perducere non potest. Vtputa tenet carnem, ne putrescat, putridam autem non potest tenere incorruptam. Lucis autem opus est, ipsas soluere tenebras, et ea quae fuerunt in tenebris, illustrare: sic et apostoli, caeterique doctores, sal quidem sunt populi Christiani iam cognoscentis deum, seruantes eum in ipsa agnitione dei, et sanctitate, id est terrae cultae, quae iam uerbo crucis, quasi uomeri, aratroque subiecta est. Lux autem sunt Gentium, producentes eas ad scientiae lumen, uel caeterorum qui forte in ecclesia ceciderunt in tenebris peccatorum. Item bona conuersatio sacerdotis sine uerbo, tenet quidem sanctos in sanctitate per suum exemplum, adducere autem ignorantem ad scientiam ueritatis non potest. Item uerbum quidem ignorantem adducere ad scientiam ueritatis et sine conuersatione bona potest: tenere autem in fide, uel sanctitate absque bona conuersatione non potest, magis autem et scandalizat: sicut in sequentibus ostendemus. Ergo propter bonam conuersationem suam sacerdotes sunt sal, quoniam bona conuersatio sacerdotum conditura populi est. Propter uerbum autem doctrinae lux, quoniam uerbum, ignorantiae lumen est. Prius autem uocauit eos sal, postea autem lux, aut quia prioris loci est seruare quos habes, secundi autem uocare quos non habes. Aut quia prius est bene uiuere, secundo autem bene docere. Nam per bonam conuersationem ascenditur sine dubio ad scientiam: a scientia autem nescio si ad bonam conuersationem omnimodo ueniatur. Propterea scientes quidem, sine timore dei multos uidemus: timentes autem deum, sine scientia nullum uidemus. Aut quia propter Iudaeos priores dicti sunt sal, non adducentes eos ad scientiam dei, sed condientes ipsos in ipsa scientia. Lux autem propter Gentes, in secundo loco uocatas. Ideo et per comparationem congruam introducens addidit, dicens: "Non potest ciuitas abscondi supra montem posita." [Matt 5:14] Quamuis enim ipsa uoluerit esse uelata, mons ipse qui portat eam, facit eam omnibus manifestam: sic et apostoli, et sacerdotes, qui fundati sunt in Christo monte excelso, non possunt esse absconditi: et si uoluerint se abscondere, Christus ipse manifestat eos, qui baiulat eos. Quae est haec ciuitas? Ecclesia est sanctorum, de qua dicit propheta: "Gloriosa dicta sunt de te ciuitas Dei" [Ps 86:3]. Ciues autem eius sunt omnes fideles, de quibus dicit Apostolus: "Vos estis ciues sanctorum, et domestici Dei" [Eph 2:19]. Turres illius sunt prophetae, de quibus dictum est: "Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis" [Ps 121:7]. Sicut enim de turribus iacula contra omnes hostes iactantur, sic de propheticis libris contra uanas Gentilium fabulas, et contra insanas haereticorum disputationes salutaria ueritatis proponuntur exempla. Portae autem eius sunt apostoli, de quibus dictum est: "Diligit dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob" [Ps 86:2] Quia per illas totus populus intrat ad fidem. Muri autem illius sunt sacerdotes, caeterique doctores, de quibus dicit propheta ad hanc Hierusalem spiritualem: "Et alienigenae aedificabunt muros tuos." [Is 60:10] Quoniam ex Gentibus uocati, facti sunt sacerdotes et gubernatores ecclesiae. Sicut enim muri omnem Gentilium haereticorum impetum ipsi suscipiunt, qui tamquam arietibus quibusdam, sic assiduis persecutionibus feriunt clerum, id est murum ecclesiae. Et sicut mortiferas sagittas, sic insana uerba peruersae cogitationis eorum, de impia cordis pharetra procedentia, doctores quasi lapides uiui suscipiunt, et fidei uirtute constringunt. Haec ergo ciuitas est super montem, id est apostoli, prophetae, caeterique doctores aedificati in Christo. Mons enim Christus est, de quo ait Daniel: "Ecce lapis excisus est sine manibus, et factus est mons magnus, et occupavit totam terram." [Dan 2:34-35]
(ed. Desiderius Erasmus 1530: 535-36: cf. PG 56, col. 685-86, ed. B. Montefaucon)