Book I
1.9. Reliqui etiam vobis praestante Domino, si legere volue ritis, omelias praedicti Origenis, id est, in Genesi XVI, in Exodo XII, in Levitico XVI, in Numerorum XXVIIII, in Deuteronomio sermones IIII in quibus est minuta nimis et suptilis expositio, in Hiesu Nave XXVI, in Iudicum VIIII. in Ruth vero priscas explanationes nequaquam potui reperire, novellas autem virum religiosissimum presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae aliarumque subsequendum duobus libris copiosa laude celebravit; quos libros expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius codicis Octateuchi consummato termino clauderetur.
[...]
5.5. Saepe dictus autem pater Hieronymus asserit Sapientiae librum non a Salomone, ut usus habet, sed a Philone doctissimo quodam Iudaeo fuisse conscriptum; quem pseudographum praenotavit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius, cuius voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse testatus est; quem cum aliis opusculis eius pariter sustinemus, de quo et pater Augustinus et sanctus Ambrosius omeliarum nomine nonnulla dixerunt: dictio nimis suavissima et re vera nominis sui dignitate resplendens.
[...]
6.4. Tobi autem in libris V, Hester in libris VI, Iudith in libris VII et Machabaeorum in libris X expositio in Latinum sermonem praedicti Bellatoris presbyteri, ut praevalet, labore collecta est.
[...]
6.6. In Hesdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas omelias expositas Origenis inveni, quae eiusdem religiosi viri Bellatoris labore translatae sunt, nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph loquitur, secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat, cuius maximam partem ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore patefecit, libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula expo sitione Domino iuvante confecti sunt, ne tam magna lectio inexplanata forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum exempla declaravit.
(ed. Mynors 1961: 15, 24, 26-27)