Fragment 20
Gelasius Sabino episcopo.
Et ideo, frater carissime, huius modi superfluam constitutionem modis omnibus removebis, ut unusquisque aut in vicina sibi ecclesia aut in electa pro suae mentis baptizetur arbitrio. Cathedraticum etiam non amplius, quam vetusti moris esse constiterit, ab eius loci presbytero noveris exigendum, et de iis, quae die dedicationis fuerint offerentium devotione collata, consuetudinem, quae generaliter omnibus ecclesiis est praescripta, servabis.
(ed. Thiel 1868: 494-495)