Book 2
Commenting on Heb 6:4 whether this passage, as the Novatianists claim, proves that sins cannot be remitted by repentance.
II.12. Possem quidem etiam illud dicere ei, qui hoc de paenitentia dictum putat, quia, quae inpossibilia sunt homini, possibilia sunt apud deum, et potens est deus, quando vult, donare nobis peccata, etiam quae putamus non posse concedi, et ideo quod nobis inpossibile inpetratu videtur, deo donare possibile est. Nam et inpossibile videbatur, ut peccatum ablueret aqua. Denique Neman Syrus lepram suam mundari per aquam posse non credidit. Sed quod inpossibile erat, fecit deus esse possibile, qui tantam nobis donavit gratiam. Similiter inpossibile videbatur per paenitentiam peccata dimitti: concessit hoc Christus apostolis suis, quod ab apostolis ad sacerdotum officia transmissum est. Factum est igitur possibile, quod inpossibile aestimabatur.
(ed. Faller 1955: 168-169)