1. [...] Felix episcopus catholicae urbis Romae praesidens synodo dixit:
2. Communis dolor et generalis est gemitus, quod intra Africam rebaptizatos etiam episcopos, presbyteros diaconesque cognovimus. [...]
5. Ut ergo ab Ecclesiae summitatibus inchoemus, eos, quos episcopos, presbyteros vel diaconos fuisse constiterit, et seu optantes forsitan seu coactos lavacri illius unici salutarisque claruerit fecisse iacturam, et Christum, quem non solum dono regenerationis verum etiam gratia percepti honoris induerant, exuisse, quum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam Christianum negaverit et professus fuerit esse paganum: quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis, presbyteris et diaconibus auditu saltem dictuque probatur horrendum; sed quia idem Dominus atque Salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem, in poenitentia, si resipiscunt, iacere conveniet, nec orationi non modo fidelium, sed nec catechumenorum quidem omnimodis interesse; quibus communio laica in morte redhibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere probatissimi sacerdotis cura debebit.
6.
The clerics, monks, virgins of God, and the lay people, who came to be rebaptized of their own will, should remain three years among the hearers (audientes), and seven years in penance.
Quodsi, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urgere, subveniendum est imploranti, et seu ab episcopo, qui poenitentiam dederit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero viaticum abeunti de saeculo non negetur.
8. Exceptis sane tantummodo episcopis, presbyteris, diaconibus, quos solo mortis suae tempore reconciliandos esse iam diximus, ceteros, id est, sive clericos sive monachos vel monachas seu laicos sexus utriusque personas, quos violentia et periculis coactos iterationem baptismatis subisse constiterit, vel qui aliquo commento huius se facinoris piaculis dixerint non teneri, in poenitentia per triennium durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti.
The rebaptized or baptized outside the Catholic Church must not be allowed to the ecclesiastical offices.
9. Curandum vero maxime et omni cautela est providendum, ne quis fratrum coepiscoporum nostrorum aut etiam presbyterorum in alterius civitate vel dioecesi poenitentem vel sub manu positum sacerdotis aut eum, qui reconciliatum se esse dixerit, sine episcopi vel presbyteri testimonio et litteris aut in paroecia presbyter, aut episcopus in civitate suscipiat. Quod aliqua dissimulatione neglectum, culpam tangit etiam clericorum, qui in locis, in quibus hoc minus curatum fuerit, commorantur.
(ed. Thiel 1868: 260-265)