Book 1
II.6. Sed aiunt se domino deferre reverentiam, cui soli remittendorum criminum potestatem reservent. - Immo nulli maiorem iniuriam faciunt quam qui eius volunt mandata rescindere, commissum munus refundere. Nam cum ipse in evangelio suo dixerit dominus Iesus: "Accipite spiritum sanctum," et cui "remiseritis peccata," remittuntur ei, "et quorum detinueritis, detenta sunt" [John 20:22-23] quis est, qui magis honorat, utrum qui mandatis obtemperat, an qui resistit? 7. Ecclesia in utroque servat oboedientiam, ut peccatum et alliget et relaxet. Haeresis in altero inmitis, in altero inoboediens vult ligare, quod non resolvat, non vult solvere, quod ligavit. In quo se sua damnat sententia; dominus enim par ius et solvendi esse voluit et ligandi, qui utrumque pari condicione permisit. Ergo qui solvendi ius non habet, nec ligandi habet. Sicut enim secundum dominicam sententiam, qui ligandi ius habet, et solvendi habet, ita istorum adsertio se ipsa strangulat, ut, quia solvendi sibi ius negant, negare debeant et ligandi. Quomodo igitur potest alterum licere, non licere alterum? Quibus donatum utrumque est, aut utrumque licere manifestum est, aut utrumque non licere certum est. Ecclesiae autem utrumque licet, haeresi utrumque non licet; ius enim hoc solis permissum sacerdotibus est. Recte igitur ecclesia vindicat, quae veros sacerdotes habet, haeresis vindicare non potest, quae sacerdotes dei non habet. Non vindicando autem ipsa de se pronuntiat, quod, cum sacerdotes non habeat, ius sibi vindicare non debeat sacerdotale. Ita in inpudenti contumacia pudentem cernimus confessionem.
8. Specta etiam illud, quoniam, qui spiritum sanctum accipit, solvendi peccati potestatem et ligandi accipit. Sic enim scriptum est: "Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum detinueritis, detenta erunt." [cf. John 20:22] Ergo qui solvere non potest peccatum, non habet spiritum sanctum. Munus enim spiritus sancti est officium sacerdotis, ius autem sancti spiritus in solvendis ligandisque criminibus est. Quomodo igitur munus eius vindicant, de cuius diffidunt iure et potestate? 9. Quid quod insolentiores sunt? Nam cum ad misericordiam promptior quam ad severitatem sit spiritus dei, quod ait se velle, id nolunt, quod nolle, hoc agunt, cum vindicare iudicis sit, remittere misericordis. Tolerabilius igitur, Novatiane, remitteres quam ligares; aliud enim quasi delinquendi partem usurpares, aliud quasi aerumnae conpassus ignosceres.
(ed. Faller 1955: 121-123)