V. 1. Ea vero nocte per uisum commonitus est quidam presbyter, Sebastianus nomine, dixitque ad eum sanctus Iustus martyr: "Surge in hac hora et inuenies corpus meum in litore maris, foris ab aqua, uolutans in arena: recollige et sepeli me cum diligentia in occulto loco propter tyrannorum inlusionem.". 2. Qui consurgens beatissimus Sebastianus presbyter, nocte pergyrans per domos fidelium adnuntiauit eis corpus beatissimi sancti Iusti martyris. 3. Qui exeuntes omnes coeperunt quaerere per circuitum litoris maris. 4. Quem cum inuenissent, Domino gratias egerunt. 5. Colligentes uero corpus eius, cum aromatibus condientes, inuoluerunt eum in linteaminibus dignis et ualde pretiosis, et sepelierunt eum non longe ab eodem litore, ubi inuentum est sancti martyris corpus. 6. Vniuersi autem post sepulturam eius Domino gratias egerunt quod digni habiti sunt sanctum corpus beatissimi martyris Iusti reuelatum sibi gratulari. 7. Passus est autem beatissimus Iustus sub die quarto nonas Nouembris, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria, uirtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.
(ed. Di Brazzano 2013: 345)