I.9
EVSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICVS REX
[...] Atque ideo, quod beatitudini uestrae gratissimum esse confidimus, praesenti tenore declaramus Augustanae ciuitatis episcopum proditionis patriae falsis criminationibus accusatum: qui a uobis honori pristino restitutus ius habeat episcopatus omne quod habuit. Nihil enim tali honore temeraria cogitatione praesumendum est, ubi, si proposito creditur, etiam tacitus ab excessibus excusatur. Manifesta proinde crimina in talibus uix capiunt fidem: quicquid autem ex inuidia dicitur, ueritas non patitur. Volumus enim inpugnatores eius legitima poena percellere: sed quoniam et ipsi clericatus nomine fungebantur, ad sanctitatis uestrae iudicium cuncta transmisimus ordinanda, cuius est et probitatem moribus talibus imponere et districtionem ecclesiasticam custodire.
(ed. Fridh 1973: 19-20)