Chapter 15
Ut clerici nulla negotia inhonesta nec turpia lucra sectentur.
15. Consequens fuit, ut illa quoque, quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit, non praetereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores a templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec apostoli verba recolentes, quibus ait: "Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus", psalmistam quoque David surda dissimulantes aure cantantem: "Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini". Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac quaestibud noverint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum; aut in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur: quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.
(ed. Thiel 1868: 361.36)