Chapter 14
Ut nullus praesul vel ecclesiae vel monasterii servum aut originarium, nolentibus dominis, sub nomine religioso defendat: honoris et communionis periculum subiturus, quisquis hoc perpetrare tentaverit.
14. Generalis etiam querelae vitanda praesumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios, dominorum iura possessionumque fugientes, sub religiosae conversationis obtentu vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum conniventibus quoque praesulibus indifferenter admitti. Quae modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti: praecipue quum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari conveniat dignitatem, cogaturque pro statu militantium sibi conditioneque iurgari, aut videri, quod absit, obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbyter aut diaconus, vel eorum qui monasteriis praeesse noscuntur, huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticae servituti vel religiosis congregationibus putaverint applicandas, nisi voluntate forsitan dominorum sub scripturae testimonio primitus absolutas aut legitima transactione concessas, periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cuiusquam verax nos querela pulsaverit. "Magnis quippe studiis" secundum beatum apostolum "praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphemetur".
(ed. Thiel 1868: 360-361.370-371)