Chapter 6
Ut presbyteri modum debitum servent, non chrisma conficiant, non consignent, nec presente quolibet episcopo, nisi iubeantur ab ipso, vel orare vel sedere praesumant, nec acolythum vel subdiaconum faciant.
6. Nec minus etiam presbyteros ultra modum suum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere: non conficiendi chrismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem. Non praesente quolibet antistite, nisi fortasse iubeatur, vel orationis vel actionis sacrae suppetere sibi praesumat esse licentiam; neque sub eius adspectu, nisi iubeatur, aut sedere praesumat aut venerabilia tractare mysteria. Nec sibi meminerit ulla ratione concedi, sine summo pontifice subdiaconum aut acolythum ius habere faciendi; nec prorsus addubitet, si quidquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverit exsequendum, continuo se presbuyterii dignitate et sacra communione privari. Quod fieri necesse est censeamus, si eius praesule deferente huiusmodi fuerit praevaricatio comprobata, nec ipso eius episcopo a culpa conniventiae et ultione vacaturo, si immoderata facientem dissimulaverit indicare.
(ed. Thiel 1868: 360.364-365)