Chapter 2
Ut ubi nulla perurget necessitas, constituta patrum inviolata serventur; vel quum defuerint clerici, de monachis eligantur.
2. Priscis igitur pro sui reverentia manentibus constitutis, quae, ubi nulla vel rerum vel temporum perurgeat angustia, regulariter convenit custodiri, eatenus ecclesiis, quae vel cunctis sunt privatae ministris vel sufficientibus usque adeo dispoliatae servitiis, ut plebibus ad se pertinentibus divina munera supplere non valeant, tam instituendi quam promovendi clericalis obsequii sic spatia dispensanda concedimus: ut si quis, etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus, ad clericale munus accedit, imprimis eius vita praeteritis acta temporibus inquiratur: si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam sortitus ostenditur; si poenitentiam publicam fortasse non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet; si servilis aut originariae non est conditionis obnoxius; si curiae iam probatur nexibus absolutus; si assecutus est litteras, sine quibus vix fortassius ostiarium possit implere; ut si his omnibus quae sunt praedicta fulcitur, continuo lector vel notarius aut certe defensor effectus, post tres menses exsistat acolythus, maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis exsistit, nono mense diaconus completoque anno sit presbyter: cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur praaestitisse devotio.
3. Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tantos ollicitus in singulis, quae superius comprehensa sunt, huiusmodi decet examinari personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis: quia utique convenientia Ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerendi; tantoque magis, quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerant assequenda, decerpitur: ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit; ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimae familiae computemur compendia procurasse. Quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus: quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam et de laicorum conversatione venientem. Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis ecclesiis, quibus infestatione bellorum vel nulla penitus vel exigua remanserunt, ministeria renoventur: quatenus his Deo propitio restitutis, in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur; nec contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita maiorum nova lege proponitur: ceteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam. Quo magis hac opportunitate commoniti, observantiam venerandorum canonum propensius delegamus, singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus; nec fas esse confidat quisque pontificum, bigamos, aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare mysteriis; neque pro suo libitu iura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae iusta dispositione mandante.
(ed. Thiel 1868: 360.362-364)