XVI (Maur. 76)
Ambrosius Clericis.
1. Plerumque humanis obrepit mentibus, ut aliqua levi praestricti offensione, si non illis cedant pro studio voluntaria, officio desistant; quod in alio genere hominum tolerabile, in his vero, qui rei divinae intendunt, plenum doloris.
2. Sunt enim aliqui in clericorum munere, quibus inimicus obrepere studet, si alias eos non potuerit circumvenire, ut laesis huiusmodi inserat cogitationes: Quid mihi prodest in clero manere, subire iniurias, labores perpeti, quasi non possit ager meus me pascere, aut si ager desit, quasi aliter exercere sumptum non queam? Sunt enim aliqui in clericorum munere, quibus inimicus obrepere studet, si alias eos non potuerit circumvenire, ut laesis huiusmodi inserat cogitationes: Quid mihi prodest in clero manere, subire iniurias, labores perpeti, quasi non possit ager meus me pascere, aut si ager desit, quasi aliter exercere sumptum non queam?
Ambrose quotes Eccl 4: 9-10 to prove that every cleric should live in a close relationship with Jesus which would be for him the source of dedication and perserverance.
13. Nemo ergo dicat: Non est nobis portio in Iacob, neque hereditas in Istrahel, nemo dicat: Non sum in clero; quia scriptum est: Date Levi cleros eius, et iterum David ait quia is qui 'inter cleros duos medius requiescit', ipse ad superna alis evolat spiritalibus. Non dicas de deo tuo: 'Gravis mihi est', nec de loco tuo: 'Inutilis mihi est'; quia scriptum est: Locum tuum noli relinquere. Vult enim auferre eum adversarius, vult te abducere, quia invidet spei tuae, invidet muneri. 14. Sed tu, quicumque in clero es domini portio eius et possessio, noli recedere de domini possessione, ut dicas domino: Possedisti renes meos, suscepisti me ex utero matris meae et ille tibi quasi bono servo dicat: Transi, recumbe! Valete filii et servite domino, quia bonus dominus!
(ed. Faller 1968: 123-127; summary M. Szada)