VII (Maur. 37)
Ambrosius Simpliciano Salutem.
1. Proxime cum veteris amoris usu familiaris inter nos sermo caederetur, delectari te insinuasti mihi, cum aliquid de Pauli apostoli scriptis coram populo ad disputandum adsumerem, quod eius profundum in consiliis vix conpraehendatur, sublime in sententiis audientem erigat, disputantem accendat, tum quia in plerisque ita se ipse suis exponat sermonibus, ut is, qui tractat, nihil inveniat, quod adiciat suum, ac si velit aliquid dicere, grammatici magis quam disputatoris fungatur munere. 2. In eo tamen quoniam et veteris adfectum amicitiae et, quod plus est, paternae gratiae amorem recognosco - nam vetustas habet aliquid cum pluribus consociabile, patrius amor non habet -, tum quia non ieiune me fecisse iam quod postulas arbitratus es, parebo voluntati tuae, admonitus praesertim et provocatus exemplo meo, quod mihi non difficillimum, quia non magnum aliquem, sed me ipsum imitabor, cum in meos, non magnos aliquos usus revertor. 3. Et de consiliis quidem cum beatae vitae imago adque effigies nostro sermone exprimeretur, putamus eam factam conplexionem, ut pluribus fortasse alias, tibi certe amanti nostri non inprobemur, licet difficilius sit tuo iudicio quam plurium non displicere; sed iudicii pondus adfectu ablevas eo que mihi blandior.
4. Haec autem epistula quoniam te absentem offendit, de sententiis Pauli est apostoli, qui nos a servitute in libertatem vocat dicens: Praetio empti estis, nolite fieri servi hominum, ostendens libertatem nostram in Christo esse, libertatem nostram in cognitione esse sapientiae.
In what follows, Ambrose considers the connection between wisdom and freedom.
(ed. Faller 1968: 19-26; summary M. Szada)