For the first part of the story about the Presbyter Anthimus see [1832].
II (8) Tunc transeuntem Priscum Proconsulem increduli tenuerunt, dicentes ei: Per Anthimum eversa sunt omnia simulacra, et omnis lucus incensus est. Tunc Priscus Consularis jussit eum teneri a populo, et ad sacrificandum impelli. Sed cum contemneret minas et seditiones eorum, ligaverunt in collo saxum, et in Tiberis medio eum jactaverunt. Sed Angelus Domini apparuit ei in Tiberi, et rupit vincula ejus, et revocavit eum in cellulam orationis suae. Cum autem mane facto viderent gentiles, Christianos more solito venientes ad eum, coeperunt insultantes dicere: Ite ad Anthimum vestrum in fundum Tiberis, ubi demersus jacet. Christiani autem dicebant: Nos Anthimum Dei servum vidimus sanum, et benedixt nos more solito: incolumis est, et nulla macula in eo. Tunc dicere inter se coeperunt: Nos eum per pedem traximus, et nullum membrum ejus sanum dereliquimus, ac manibus nostris saxo collo ejus ligato praecipitem in mediam Tiberis undam jactavimus: quomodo haec isti affirmant? Tunc ingressi singulatim, attendebant eum sanum populo praedicantem. Tunc pene omnes, qui jactaverunt eum in Tiberim, advoluti genibus ejus, poenitentiam agentes, baptizati sunt.
II (9) Requirente deinde Prisco Consulari, facta est de eo accusatio talis; quod non solum non potuisset occidi, sed et omnes qui eum occidere conati sunt ad fidem Christi convertisset. Tunc Priscus jussit eum adduci ad se, quem per triduum in vinculis et in torturis agens, cum nulla posset ratione ad hoc perducere ut idolis immolaret, fecit eum capite caedi. Cujus corpus tulerunt populi, qui per eum fuerant conversi, et in suo oratorio ubi orare consueverat posuerunt: in quo loco praestantur beneficia orationibus ejus, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in secula seculorum.
In what follows, the martyrdom of the best friend of Anthimus, Maximus, is recorded.
(Acta Sanctorum, Mai, II, 616)