Letter 167 [inc. "Epistolas fraternitatis tuae"]
Leo responds on the queries of Rusticus in the form of questions and answers:
Inquisitio 9. — De his, qui dolore nimio perurgente rogant dari sibi poenitentiam, et cum venerit presbyter daturus quod petebant, si dolor parum perquieverit, excusant et nolunt accipere quod offeretur.
Responsum. — Dissimulatio haec potest non de contemtu esse remedii, sed de metu gravius delinquendi. Unde poenitentia, quae dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.
(Patrologia Latina 54, 1206 = Ballerini 1753: 1424)