Letter 167 [inc. "Epistolas fraternitatis tuae"]
Leo responds on the queries of Rusticus in the form of questions and answers:
Inquisitio 4. — De presbytero, vel diacono, qui filiam suam virginem illi viro in conjugium dederit, qui jam habebat conjunctam mulierem, ex qua etiam filios susceperat.
Responsum. — Non omnis mulier juncta viro, uxor est viri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter aequales; multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, aliud libera. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem, testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Ejice ancillam et filium ejus: non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur cujuslibet loci clericus, si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam conjugato dederit; nisi forte illa mulier, et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur.
(Patrologia Latina 54, 1204-1205 = Ballerini 1753: 1422)