Letter 167 [inc. "Epistolas fraternitatis tuae"]
Leo responds to the queries of Rusticus in the form of questions and answers:
Inquisitio 3. — De his qui altario ministrant, et conjuges habent, utrum eis licito misceantur?
Responsum. — Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae episcopis atque presbyteris: qui cum essent laici sive lectores, licito et uxores ducere, et filios procreare potuerunt. Sed cum ad praedictos pervenerunt gradus, coepit eis non licere quod licuit. Unde, ut de carnali fiat spirituale conjugium, oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant, sic habere: quo et salva sit caritas connubiorum, et cesset opera nuptiarum.
(Patrologia Latina 54, 1204 = Ballerini 1753: 1421)