Letter 167 [inc. "Epistolas fraternitatis tuae"]
Leo responds to the queries of Rusticus in the form of questions and answers:
Inquisitio 1. — De presbytero, vel diacono, qui se episcopos esse mentiti sunt: et de his quos ipsi clericos ordinarunt.
Responsum. — Nulla ratio sinit ut inter episcopos habeantur qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus sunt expetiti, nec a provincialibus episcopis cum metropolitani judicio consecrati. Unde cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam istis esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent. Aliter autem vana habenda est creatio quae nec loco fundata est nec auctore munita.
(Patrologia Latina 54, 1203 = Ballerini 1753: 1420)