Letter 120 [inc. "Remeantibus ad nos"]
The letter concerns mostly the Council of Chalcedon and the condemnation of Dioscorus of Alexandria. Leo asks Theodoret for continued cooperation and perseverance in faith.
6. [...] De his vero quae in saepe dicto concilio illicita contra venerabiles Nicaenos canones praesumptione tentata sunt, ad fratrem et coepiscopum nostrum Antiochenae sedis praesulem scripsimus; adiicientes et illud, quod nobis propter improbitatem monachorum quorumdam regionis vestrae verbo mandasti per vicarios nostros, et hoc specialiter statuentes, ut praeter Domini sacerdotes nullus audeat praedicare, seu monachus, sive ille sit laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur. Quas tamen litteras, pro utilitate universalis Ecclesiae, per praedictum fratrem et coepiscopum nostrum Maximum, ad omnium voluimus pervenire notitiam: et ob hoc his noluimus earum exemplar adiicere, quia quae praedicto fratri et coepiscopo nostro iniunximus, non dubitamus implenda. Et alia manu: Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Data tertio idus Iunii, Opilione viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 1054-1055 = Ballerini 1753: 1227)