VI.8
Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post conversionem clericus factus, Ecolesinam veniens, cellulam sibi aedificavit. In qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione captivorum distribuebat. Panes in cellula illa, eo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit.
Gregory tells the story of one criminal, guilty of many crimes, including murder, who was sentenced to torture and death. People were eager to see him dead, and ordered the count to refuse Eparchius, who was pleading for his life. Eparchius sent one of his monks to bring the culprit to the hermitage after the rope on which he was hanged had miraculously snapped thanks to Eparchius' prayer.
Tunc monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat. At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: "Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius vita rogaveram, non laxasti?" Et ille: "Libenter te", inquid, "audio, sancte sacerdos; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri".
Seeing that the man he sentenced to death was safe and sound, the count pardoned his life.
Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi. Sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi. Post XLIIII vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus tradidit spiritum; protractus que a cellula, sepulturae mandatus est.
Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.
(ed. Krusch 1937: 277–278)