Letter 108 [inc. "Sollicitudinis quidem"]
Leo episcopus Theodoro Forojuliensi episcopo.
1. Sollicitudinis quidem tuae hic ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum esse videbatur conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis: quia in causis quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet inquiri. Sed ut quoquomodo instruatur ambiguitas consulentis, quid de poenitentium statu ecclesiastica habeat regula non tacebo.
2. Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis dona violassent, proprio se iudicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenirent: sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo Christus Iesus hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentiae darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, nec umquam ab his abest quae ministris suis exsequenda commisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi: ut si quid per servitutem nostram bono ordine et gratulando impletur effectu; non ambigamus per Spiritum sanctum fuisse donatum.
3. Si autem aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, a munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem (1012B) vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Nec necesse est nos eorum qui sic obierint merita actusque discutere, cum Dominus Deus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae iustitiae reservaverit: ita potestatem suam timeri volens, ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur.
4. His autem qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras vera conversio, dicente Spiritu Dei per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic tu iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Et iterum: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium se lacrymas gemitusque negligere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
5. Unde oportet unumquemque Christianum conscientiae suae habere iudicium, ne converti ad Deum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in fine vitae suae constituat: quia periculose hac se conditione fragilitas et ignorantia humana concludit, ut ad paucarum horarum se reservet incertum; et cum possit pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias eligat, quo vix inveniat spatium vel confessio poenitentis, vel reconciliatio sacerdotis. Verum, ut dixi, etiam talium necessitati ita auxiliandum est, ut et actio illis poenitentiae, et communionis gratia, si eam, etiam amisso vocis officio, per indicia integri sensus postulant, non negetur. At si aliqua vi aegritudinis ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant, sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae et reconciliationis beneficium consequantur; servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas qui in Deum a fide discedendo peccarunt.
6. Haec autem, frater, quae ad interrogationem dilectionis tuae ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione gereretur, in metropolitani tui notitiam facies pervenire: ut si qui forte sunt fratrum qui de his antea putaverint ambigendum, per ipsum de omnibus quae ad te scripta sunt instruantur. Data III idus Iunii, Herculano viro clarissimo.
(Patrologia Latina 54, 1011-1014 = Ballerini 1753: 1073-1176)