Letter 95 [inc. "Religiosam clementiae"]
Leo episcopus Pulcheriae Augustae.
1. Religiosam clementiae vestrae sollicitudinem, quam catholicae fidei indesinenter impenditis, per omnia recognosco; et Deo gratias ago, quod tantam universalis Ecclesiae curam habere vos video, ut quod et iustitiae et benevolentiae congruere arbitror, confidenter insinuem, quo celerius, quae, propitio Christo, pietatis vestrae studio irreprehensibiliter hactenus gesta sunt, ad gratulandum perducantur effectum, gloriosissima Augusta. Quod ergo synodum Nicaeae haberi clementia vestra praecepit, cum a me ut in Italia haberetur mansuetudo vestra retineat postulatum, ut omnes nostrarum partium convocati antistites, si securitas temporis suppeteret, convenirent, adeo tamen non aspernanter accepi, ut binos de coepiscopis meis et compresbyteris ordinarem, qui vicem meam implere sufficerent, etiam datis ad venerabilem synodum congruentibus scriptis, quibus fraternitas advocata cognosceret quam formam servare in hac diiudicatione deberet: ne ulla temeritas aut fidei regulis, aut canonum statutis, aut benignitatis remediis obviaret.
The letter is dated to the 13th day before the Kalends of August in the consulship of Adelfius, i.e. 20th of July, AD 451.
(Patrologia Latina 54, 942-943 = Ballerini 1753: 1075-1077)