Letter 94 [inc. "Sanctum clementiae"]
Leo episcopus Marciano Augusto.
Sanctum clementiae vestrae studium, quo ad reparationem pacis ecclesiasticae synodum habere voluistis, adeo libenter accepi, ut, quamvis eam fieri intra Italiam poposcissem, et aptius exspectari tempus optassem, quo scilicet plurimi possent episcopi etiam de longinquioribus provinciis evocari, mox tamen ut mihi pietatis vestrae scripta sunt tradita, et Bonifacium de compresbyteris meis ab Urbe direxerim, et de episcopis fratrem meum Paschasinum de Sicilia fecerim navigare, qui vicem meam sufficienter implerent, datis per eosdem epistolis ad eos qui legationem ante susceperant, ut ipsi quoque praedictis ad implendas partes meae praesentiae iungerentur, gloriosissime imperator. [...]
(Patrologia Latina 54, 941 = Ballerini 1753: 1075)