54, 1. Igitur Donatus quidam natione Afer, presbyter tamen ecclesiae Mediolanensis, cum in convivio positus, in quo erant nunnulli militares viri religiosi, detraheret memoriae sacerdotis, apsernantibus illis et deserentibus linquam nequam, subito vulnere percussus gravi, de eodem loco in quo iacebat alienis manibus sublatus in lectulum positus est, atque inde ad sepulcrum usque perductus. 2. In urbe etiam Carthaginensi, cum apud Fortunatum convivium convenissem una cum Vincentio Colusitano episcopo, Murano etiam episcopo Bolitano, sed et aliis episcopis et diaconibus, tunc Murano episcopo detrahenti sancto viro rettuli exitum presbyteri superius memorati: quod ille de alio dictum de se oraculum maturo sui ictu comprobavit. 3. Nam de eodem loco in quo iacebat, cum subito vulnere ingenti esset percussus, alienis manibus ad lectum usque portatus est, atque inde ad domum in qua hospitabatur reductus diem clausit extremum. Is finis virorum illi detrahentium fuit, quem videntes qui tunc audierant admirati sunt.
(ed. Bastiaensen 1975: 120, 122)