Letter 9
I,1. Zosimus deplores that many monks and laymen are ordained too hastily.
2. Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt: quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae pensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere, quam discere?
Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta servitii: necilli vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri, nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus. Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit.
3. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum , qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitas acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum paroecias extendi cupiunt, aud quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse judici. Rarum est enim omne quod magnum est.
[...]
III, 5. Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus.
(ed. Coustant 1845: 672-673)