Letter 87 [inc. "Ad declinandam erroris"]
Ad declinandam erroris maculam, qua nonnullos aut Nestoriana impietas, aut Eutychiana labefactavit insania, laudabilem curam filii nostri Basilius et Ioannes presbyteri suae aestimationis habuerunt: ut inter compugnantia dogmata falsitatis vera catholicae fidei pace gauderent. Siquidem longinquae peregrinationis labore suscepto, sensum cordis sui in apostolica sede patefecerunt, damnantes utramque haeresim, quarum supra fecimus mentionem, et de incarnatione Domini nostri Iesu Christi non aliud recipientes, quam quod, instruente sancto Spiritu, et didicimus, et docemus. Per hos ergo, frater charissime, cum testimonio nostro ad propria revertentes, dilectioni tuae nostra scripta direximus, fidenter hortantes ut qui gratia apostolicae communionis ornantur, etiam tuo favore per omnia se gaudeant adiuvari. Data decimo tertio kalendas Iulii, Adelfio viro clarissimo consule.
(Patrologia Latina 54, 924-925 = Ballerini 1753: 1052-1053)