Letter 7
2. Et quia nonnulli ex quacumque militia se ad Ecclesiam conferentes, statim saltu quodam summatem locum religionis affectant, qui gradatim per ecclesiastica stipendia venientibus explorata solet discussione differri: idcirco quoniam in nonnullis factum infirmare non possumus, si qui jam ordinati sunt, in eo gradu, ad quem saltu subito pervenerunt, perdurare debebunt. Si enim Apostolus neophytum sacerdotio non statim cumulari jubet, et hoc idem canonum statuta sanxerunt; hoc addimus nostra sententia, ut quisquis de caetero vel summo sacerdotio, vel presbyterii gradu vel diaconatus crediderit cumulandum, sciat et se gradus sui subire jacturam, nec in illum valitura esse quae contulit: ut saltem ab ordinatione praecipiti metus iste summoveat, quos examinata discussio coercere debuisset. Scripta nostra in omnium facies notitiam pervenire; ut ne hoc quidem ipsum tibi, quod omnibus interdictum est, licere cognoscas.
(ed. Coustant 1845: 669)