IV.26
Huius regis tempore apud urbem Sanctonicam Leontius, congregatis provinciae suae episcopis, Emerium ab episcopatu depulit, adserens, non canonice eum fuisse huic honore donatum. Decretum enim regis Chlotharii habuerat, ut absque metropolis consilium benediceretur, quia non erat praesens. Quo eiecto, consensum fecere in Heraclium tunc Burdigalensis urbis presbiterum; quod regi Charibertum subscriptum propriis manibus per nuncupatum presbiterum transmiserunt. Qui veniens Toronus, rem gestam beato Eufronio pandit, depraecans, ut hoc consensum subscribere dignaretur; quod vir Dei manifeste respuit. Igitur postquam presbiter Parisiacae urbis portas ingressus regis praesentiam adiit, haec affatus est: "Salvae, rex gloriosae. Sedis enim apostolica eminentiae tuae salutem mittit uberrimam". Cui ille: "Numquid", ait, "tu Romanam adisti urbem, ut papae illius nobis salutem deferas?" "Patris", inquid presbiter, "tui Leontius cum provincialibus suis tibi salutem mittit, indicans Cymulum", – sic enim vocitare consueverant Emerium in infantia sua – "eiectum ab episcopatu, pro eo quod, praetermissa canonum sanctione, urbis Sanctonicae episcopatum ambivit. Ideoque consensum ad te direxerunt, ut alius in loco eius substituatur; quo fiat, ut, dum transgressores canonum regulariter arguuntur, regni vestri potentia aevis prolixioribus propagitur". Haec eo dicente, frendens rex, eum a suis conspectibus extrahi iussit, et plaustro spinis opplete inponi desuper et in exilium trudi praecipit, dicens: "Potasne, quia non est super quisquam de filiis Chlothari regis, qui patris facta custodiat, quod hi episcopum, quem eius volontas elegit, absque nostrum iuditic proiecerunt?" Et statim directis viris relegiosis, episcopum in loco restituit, dirigens etiam quosdam de camarariis suis, qui, exactis Leontio episcopo mille aureis, reliquos iuxta possibilitatem condempnavit episcopos. Et sic principie est ulta iniuria.
(ed. Krusch 1937: 157-158)