III.15
Leo, the slave of Bishop Gregory of Langres, helped in the escape of Attalus, the bishop's nephew, who had been enslaved by a Frankish noble from whom they were now fleeing.
Hi autem nocte ipsa adtigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati, ubinam esset domus Paulelli presbiteri, indicavit eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad matutinus motum est – erat enim dies dominica – pulsantesque ianuam presbiteri, ingressi sunt, exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbiter: "Vera est enim visio mea. Nam videbam duas in hac nocte columbas advolare et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat". Dixitque puer presbitero: "Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victu praebeas; quarta enim inluciscit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus". Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino et panem et abiit ad matutinus. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens puerus; sed inlusus a presbitero, regressus est. Presbiter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbiteri conmorantes, abscesserunt, et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt.
(ed. Krusch 1937: 115-116)