II.1
Igitur post excessum beati Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et in conparabilis viri, de cuius virtutibus magna apud nos volumina retinentur, Brictius ad episcopatum succedit. At vero hic Brictius, cum esset primaevae aetatis iuvenis, sancto adhuc viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur. Quadam tamen die dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Brictium adhuc diaconum in platea convenit; cui simpliciter ait: "Ecce! ego praestolor beatum virum et nescio, ubi sit vel quid operis agat". Cui Brictius: "Si", inquid, "delerum illum quaeris, prospice eminus; ecce! caelum solite sicut amens respicit". Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat inpetrasset, Brictionem diaconem vir beatus adloquitur: "En ego, Brictio, delerus tibi videor?" Cumque ille confusus haec audiens dixisse se denegaret, ait vir sanctus: "Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui
apud Deum, ut post me ad pontificatus honorem accedas, sed noveris te in episcopatu multa adversa passurum". Brictius haec audiens inridebat, dicens: "Nonne verum dixi, istum delera verba proferre?" Sed et praesbiterii honore praeditus, saepius beatum
virum conviciis lacessivit. Adeptum ergo consentientibus civibus pontificatus officium, orationi vacabat. Quia quamquam esset superbus et vanus, castus tamen habebatur in corpore. Tricesimo tertio vero ordinationis suae anno oritur contra eum lamentabilis
causa pro crimine.
There follows the description of the false accusation made against Brictio.
(ed. Krusch 1937: 37)